monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 4
Hoc autem significat, quod capiantur in praelio, et portentur atque auferantur iure victoriae: servans tamen coeptam vaccarum metaphoram, ut quas esse pingues dixerat vaccas, earum carnes narret in contis vel scutis esse portandas. Et sicut lebes ferventissimus minutos pisces pariter involvit: ita et vaccas Basan absque ullo ordine captivitatis miseriis opprimendas. Quodque sequitur: Et per aperturas exibitis altera contra alteram, sic explanari potest: Aperta vobis est captivitatis via, et cum lebetes vestri fuerint exusti, exibitis altera contra alteram, secundum Hebraeorum idioma, qui pro eo quod nos mutuo vel vicissim, mulierem et mulierem, hoc est, alteram contra alteram vocant.